

Epistola ad Colossenses*
Caput 1: Versus 18
Caput corporis Ecclesiae.Quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus. Et cum Ecclesia ab Abel coepit, quomodo caput eorum? Bene, quia est principium Ecclesiae, id est fundator.Qui est principium.Ecclesiae secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiae, quia omnes justos, qui ab Abel usque ad ultimum justum generantur virtute divinitatis et misericordiae suae dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesiae, quia super fidem humanitatis ejus fundata est. Et bene ipse est caput et principium, et rector, et fundator, quia ipse est primogenitus, etc.Primogenitus,etc. Sicut natus est ante omnia de Deo, ut omnia crearet, sic homo primus resurgit, ut restauret, ut semper sit primus et princeps.